PRETIOSI Johannis seu Presbyteri Johannis Imperium

PRETIOSI Johannis seu Presbyteri Johannis Imperium
PRETiOSI Johannis seu Presbyteri Johannis Imperium
ubi fuerit, non satis constat. Doctioribus tamen in asia fuit, versus Tartariam; quamquam alii male Abassinorum Imperium Presbyterum Iohannem vocârint: De cuius erroris origine disserit Godignus, c. 5. In Tartaria circa Cathayam regnârunt, ante multa saecula, Imperatores Nestorianorum, dicti Iuhanna communi nomine, ab Europaeis Presbyteri Iohannes, quorum potentia a Zingi Tartaro destructa fuit. Eôtempore, quô Lusitani Indiam detegebant, magna per Europam fama erat Presbyteri Iohannis, quô tamen locô esset, ignorabatur. Quare, cum Petrus Coillanus audivisset in Aethiopia esse Imperium Christianum potentissimum, crediditi psum esse, qui Presbyter Iohannes diceretur: Hic ergo primus Abassinum Imperium sic appellare coepit, errore dein in omnes sparsô. Vide Abassini.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”